monumenta.ch > Augustinus > § 2 > LIV. > § 47 > LXXXVI. > XXXV. > § 16 > § 22 > LXXXVIII. > LIX. > LI. > § 38 > XXXVI. > XXIX. > LXXIV.
Augustinus, De haeresibus, LXXIII. <<<     >>> LXXV.

Augustinus, De haeresibus, LXXIV.

1 Est alia, quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars eius sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus; hoc est, quod Dei unius partes sint, quae istam faciunt Trinitatem: velut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfectus in se ipso, vel Pater, vel Filius vel Spiritus sanctus.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.21v