monumenta.ch > Augustinus > § 2 > LIV. > § 47 > LXXXVI. > XXXV. > § 16 > § 22 > LXXXVIII. > LIX. > LI. > § 38 > XXXVI. > XXIX. > LXXIV. > § 10 > XXXIX. > XXIII. > LXXXII. > § 26 > § 23 > XXVIII. > XLIII. > XXVII. > § 18 > LXXIII. > LXVI.
Augustinus, De haeresibus, LXV. <<<     >>> LXVII.

Augustinus, De haeresibus, LXVI.

1 FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contra id quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde .
2 Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant.
3 Creat enim Deus mala, poenas iustissimas irrogando; quod Coluthus non videbat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturae atque substantiae; ubi Florinus errabat.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.19v