monumenta.ch > Augustinus > § 32 > § 45 > § 33 > § 48 > XXXIV. > LXIV. > LXXVI. > LXXII. > LXXXIV. > § 36 > LXX. > XXXI. > § 40 > § 37 > § 30 > XL.
Augustinus, De haeresibus, XXXIX. <<<     >>> XLI.

Augustinus, De haeresibus, XL.

1 APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non reciperent utentes coniugibus et res proprias possidentes: quales habet Catholica et monachos et clericos plurimos.
2 Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent.
3 Encratitis isti similes sunt: nam et Apotactitae appellantur.
4 Sed et alia nescio quae propria haeretica docere perhibentur.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.11r