monumenta.ch > Augustinus > § 2 > LIV. > § 47 > LXXXVI. > XXXV. > § 16 > § 22 > LXXXVIII. > LIX. > LI. > § 38 > XXXVI. > XXIX. > LXXIV. > § 10 > XXXIX. > XXIII. > LXXXII. > § 26 > § 23 > XXVIII. > XLIII. > XXVII.
Augustinus, De haeresibus, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Augustinus, De haeresibus, XXVII.

1 PEPUZIANI sive Quintilliani, a loco quodam nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epiphanius.
2 Hanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes, Ierusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur.
3 Dicunt enim Quintillae et Priscillae in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum: unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur.
4 Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti.
5 Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum eius Priscae et Maximillae; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Ierusalem.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.10r