monumenta.ch > Augustinus > XVI. > XXIV. > XXX. > LIII. > LV. > LXXXVII. > LXV. > LXXX. > LVI. > X. > LXVIII. > XIV. > § 3 > § 7 > § 4 > II. > L. > § 5 > VI. > § 8 > § 9 > § 20 > III. > IV. > § 6 > VII. > VIII.
Augustinus, De haeresibus, VII. <<<     >>> IX.

Augustinus, De haeresibus, VIII.

1 CERINTHIANI a Cerintho, iidemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia huiusmodi Legis praecepta servari.
2 Iesum hominem tantummodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes.
3 Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur: unde etiam Chiliastae sunt appellati (Vid. lib. 20 de Civitate Dei, cap. 7).
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.7v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik