monumenta.ch > Augustinus > 27 > § 33 > Praefatio > § 41 > 64 > 142 > 99 > 122 > 8 > § 32 > 52 > 129 > 131 > 15 > 96 > § 35 > 78 > 146 > 22 > 136 > 110 > 150 > V.
Augustinus, De haeresibus, IV. <<<     >>> VI.

Augustinus, De haeresibus, V.

1 NICOLAITAE a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt .
2 Iste cum de zelo pulcherrimae coniugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ea qui vellet uteretur.
3 Quod eius factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum.
4 Hi nec ab iis quae idolis immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur.
5 Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus terreant auditores; quae prudentibus risum potius faciunt, quam timorem.
6 Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel credunt.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.7r