monumenta.ch > Augustinus > XVI. > XXIV. > XXX. > LIII. > LV. > LXXXVII. > LXV. > LXXX. > LVI. > X. > LXVIII. > XIV. > § 3 > § 7 > § 4 > II. > L. > § 5 > VI. > § 8 > § 9 > § 20 > III. > IV.
Augustinus, De haeresibus, III. <<<     >>> V.

Augustinus, De haeresibus, IV.

1 BASILIDIANI a Basilide, qui hoc distabat a Simonianis, quod trecentos sexaginta quinque coelos esse dicebat, quo numero dierum annus includitur.
2 Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est, ἄβρασαξ, cuius nominis litterae secundum graecam supputationem eumdem numerum complent.
3 Sunt enim septem, α, et β, et ρ, et α, et σ, et α, et ξ: id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et unum, et sexaginta; quae fiunt in summa trecenta sexaginta quinque.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.7r