monumenta.ch > Augustinus > § 18 > § 10 > LXXIV. > XXIX. > XXXVI. > § 38 > LI. > LIX. > LXXXVIII. > § 22 > § 16 > XXXV. > LXXXVI. > § 47 > LIV. > LXXXI. > LXXXV. > § 2 > 24 > § 49 > LXVII. > § 34
Augustinus, De fide et operibus, § 33 <<<     >>> § 35

Augustinus, De fide et operibus, § 34

1 Qui autem opinantur cetera elemosynis facile conpensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec paenitentia humiliore sanentur, inpudicitiam, idololatriam, homicidium.
2 neque nunc opus est quaerere, qualis sit eorum ista sententia et utrum corrigenda an adprobanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absoluendo minime necessaria est.
3 sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium; si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est.
Augustinus HOME

bnf13367.67