monumenta.ch > Augustinus > § 8 > § 21 > § 2 > § 6 > § 7 > § 9 > § 22 > § 1 > § 13 > § 42 > § 38 > § 4 > § 43 > § 30 > § 47 > § 8 > § 40 > § 45 > § 21 > § 2 > CAPUT XXXI. > § 34 > § 41 > § 7 > § 14 > § 36 > § 37 > § 31 > § 13 > § 19 > § 22 > § 9 > § 28 > § 5 > § 11 > § 3 > § 17 > 94 > § 26 > § 12
Augustinus, De fide et operibus, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, De fide et operibus, § 12

1 Sed in actibus apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos, qui uerbo audito baptizati sunt uno die tria milia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret.
2 qui cum dixissent: quid faciemus? respondit eis: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti.
3 cur ergo non aduertunt, quod dictum est: agite paenitentiam? ibi est enim uitae ueteris spoliatio, ut noua induantur qui baptizantur.
4 cui autem fructuosa est paenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseueret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi huius inuoluitur?
Augustinus HOME

bnf13367.48