monumenta.ch > Augustinus > 4 > 2 > 28. > 7. > 9 > 9 > 14. > 6 > 8 > 1 > 7 > 1 > 20.39 > 9 > 9 > 48.
Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., , 47. <<<    

Augustinus, De correptione et gratia, CAPUT XV., 48.

1 Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt eius: non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in corripiendis, qui corripiendi sunt.
2 Neque enim frustra dictum est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33); et, Peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11).
3 Non argumentemur contra ista praecepta salubremque terrorem dicentes, Et corrumpant mores bonos colloquia mala; Et, pereat infirmus, quid ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis.
Augustinus HOME

bnf12205.95