Augustinus, De bono viduitatis, § 15
| 1 | De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines mouere quaestionem. |
| 2 | unde ut breuiter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare nec eis uerecundiam numerositatis auferre. |
| 3 | sed ne cuiquam breuitas huius responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. |
| 4 | fortassis enim adferat aliquam rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. |
| 5 | nam ego, sicut in exordio sermonis huius admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere. |
| 6 | quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec apostolum uideo definisse? ait enim: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; non dixit: primus aut secundus aut tertius aut quartus; sed, mulier, inquit, alligata est, quamdiu uir eius uiuit; si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est. |
| 7 | cui uult nubat, tantum in domino; beatior autem erit, si sic permanserit. |
| 8 | quid huic sententiae, quantum ad hanc rem adtinet, addi uel detrahi possit, ignoro. |
| 9 | deinde ipsum quoque apostolorum ac nostrum magistrum et dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent mulierem non uniuiram uel biuiram, sed, si dici potest, septiuiram in resurrectionem cuius futura esset uxor. |
| 10 | increpans enim eos ait: erratis, non scientes scripturas neque uirtutem dei. |
| 11 | in resurrectione enim nec nubent nec uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei. |
| 12 | eorum itaque resurrectionem commemorauit, qui resurgunt ad uitam, non qui resurgunt ad poenam. |
| 13 | potuit ergo dicere: erratis, nescientes scripturas neque uirtutem dei; in illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt, deinde addere: quia nec aliqua ibi nubit. |
| 14 | sed nec ipse, ut uidemus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione damnauit. |
| 15 | quapropter nec contra humanae uerecundiae sensum audeo dicere, ut, quotiens uoluerit, uiris mortuis nubat femina, nec ex meo corde praeter scripturae sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. |
| 16 | quod autem dico uniuirae uiduae, hoc dico omni uiduae: beatior eris, si sic permanseris. |