Augustinus, De bono viduitatis, § 3
| 1 | Ait itaque apostolus, doctor gentium, uas electionis: dico autem innuptis et uiduis bonum esse illis. |
| 2 | si sic permanserint sicut et ego. |
| 3 | haec uerba ita intellegenda sunt, ut non existimemus uiduas non oportere innuptas dici, quia nuptias uidentur expertae; innuptarum enim nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, siue fuerint sine non fuerint. |
| 4 | quod alio loco aperit, ubi ait: diuisa est mulier innupta et uirgo. |
| 5 | quando utique et uirginem adiungit, quid mulierem innuptam nisi uiduam uult intellegi? unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque conplectitur dicens: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt domini, quomodo placeat domino: quaeautemnuptaest, sollicitaestquaesuntmundi, quomodo placeat uiro. |
| 6 | innuptam certe non eam tantum intellegi uoluit, quae numquam nupsit, sed etiam eam, quae nuptiarum uinculo per uiduitatem liberata nupta esse destitit: nam ideo et nuptam non dicit nisi eam quae uirum habet. |
| 7 | non etiam eam, quae habuit et non habet. |
| 8 | quapropter uidua omnis innupta est; sed quia non omnis innupta uidua est - sunt enim et uirgines - ideo hic utrumque posuit, ubi ait: tličo autem innuptis et uiduis; tamquam diceret: quod dico innuptis, non eis solis dico, quae uirgines sunt, sed eis etiam, quae uiduae sunt, bonum esse illis, si sic permanserint, sicut et ego. |