monumenta.ch > Augustinus > 29 > 23 > 83 > 212 > 86 > 32 > 5 > 59 > § 1 > 4 > § 25 > 3 > 270 > 76 > 184 > 25 > CAP. XXXVI.) > § 8 > 39 > 156 > 116 > 249 > 168 > 255 > 269 > § 1 > § 33
Augustinus, De bono coniugali, § 32 <<<     >>> § 34

Augustinus, De bono coniugali, § 33

1 Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur.
2 illos uero, qui inlicite feminis usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue proponit.
Augustinus HOME

bnf13367.194