monumenta.ch > Augustinus > 23 > § 6 > § 1 > > 2 > § 32 > § 33 > § 35 > > § 30 > § 24
Augustinus, De bono coniugali, § 23 <<<     >>> § 25

Augustinus, De bono coniugali, § 24

1 Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi.
2 nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quam continentiam conparem quaero, immo non nuptias nuptiis - nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum - sed homines, qui nuptiis utuntur, illis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est.
3 nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.
Augustinus HOME

bav210.38 bnf13367.187

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik