monumenta.ch > Augustinus > § 22 > § 12 > § 18 > § 31 > § 19 > § 39 > § 17 > § 13 > § 54 > § 25 > 1 > § 56 > § 5 > § 50 > § 4 > § 11 > § 8 > § 9 > § 57 > § 20
Augustinus, De bono coniugali, § 19 <<<     >>> § 21

Augustinus, De bono coniugali, § 20

1 Ideoque non sicut uni uiro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures uiros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset.
2 occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subiecta uero non solum singula singulis, sed, si ratio naturalis uel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur.
3 neque enim sic habet unus seiuus plures dominos, quomodo plures serui unum dominum.
4 ita duobus seu pluribus maritis uiuis nullam legimus seruisse sanctarum; plures autem feminas uni uiro legimus, cum gentis illius societas sinebat et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est.
5 plures enim feminae ab uno uiro fetari possunt, una uero a pluribus non potest - haec est principiorum uis - sicut multae animae uni deo recte subduntur.
6 ideoque non est uerus deus animarum nisi unus, una uero anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.
Augustinus HOME

bav210.34 bnf13367.184