monumenta.ch > Augustinus > 95 > § 10 > 56 > 81 > § 34 > 93 > § 28 > > CAPUT XXVII. > § 17 > § 31 > 62 > 82 > 38 > 6 > 96 > 70 > § 5 > § 19 > 87 > > § 27 > § 20 > > 80 > 66 > § 11 > 60 > § 24 > § 26 > § 12 > 49 > § 3 > 99 > 47 > § 29 > 42 > § 18 > 78 > 43 > 63 > 89 > 16 > § 35 > 40 > 17 > 69 > § 16
Augustinus, De bono coniugali, § 15 <<<     >>> § 17

Augustinus, De bono coniugali, § 16

1 Itaque si forte - quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo - sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem conmixtione quaesiuerit, nec sic ista coniunctio uel earum nuptiis praeponenda est, quae ueniale illud operantur.
2 quid enim sit nuptiaram, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium.
3 neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas elemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno uel iuste quaesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec uituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeuiat.
4 aliud est namque iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud, est iusta potestate iniuste uti.
5 ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum nec coniugatae, si cum maritis lasciuiant, nuptiali ordini crimen inponunt.
Augustinus HOME

bnf13367.181