monumenta.ch > Augustinus > § 29 > § 21 > § 16 > § 2 > § 10 > § 26 > § 22 > § 23 > § 1 > § 18 > § 12 > § 19 > § 31 > § 13 > § 17
Augustinus, De agone Christiano, § 16 <<<     >>> § 18

Augustinus, De agone Christiano, § 17

1 Nec eos audiamus, qui indignantur et stomacbantur,
quia non tres deos colendos dicimus.
2 nesciunt enim, quid sit
una eademque substantia, et phantasmatibus suis inluduntur,
quia solent uidere corporaliter uel animalia tria uel quaecumque
corpora tria locis suis esse separata.
3 sic putant intellegendam
substantiam dei et multum errant, quoniam superbi sunt,
et non possunt discere, quia nolunt credere.
Augustinus HOME

bav210.283