monumenta.ch > Augustinus > § 29 > § 21 > § 16 > § 2 > § 10 > § 26 > § 22 > § 23 > § 1 > § 18 > § 12 > § 19 > § 31 > § 13 > § 17 > § 25 > § 11 > § 15
Augustinus, De agone Christiano, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De agone Christiano, § 15

1 Fides in ecclesia breuissime traditur, in qua commendantur
aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt,
et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum
gessit et gestura est aeternitas diuinae prouidentiae.
2 credamus
ergo in patrem et filium et spiritum sanctum; haec
aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae
trinitas aeterna, deus, ex quo omnia, per quem omnia,
in quo omnia.
Augustinus HOME

bav210.282