Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 32, 61.
| 1 | Neque enim recte dici potest, vel illas falsas esse poenas, vel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim haec falsa sunt, quando per opinationis errorem alia pro aliis putantur. |
| 2 | Nam Petrus non solum cum discum illum videbat, et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat (Act. X, 11, 12), in hoc utique fallebatur; verum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e vinculis ibat in corpore ambulans, et praesentatus corporalibus formis, et putabat se visum videre (Id. XII, 7-9), nihilominus fallebatur. |
| 3 | Nam et illae in disco erant spirituales formae corporalibus similes; et ista corporalis expressio soluti de vinculis, propter miraculum spirituali similis erat. |
| 4 | Fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis approbaret. |
| 5 | Quamvis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet appareant; sunt tamen et vera laetitia et vera molestia facta de substantia spirituali. |
| 6 | Nam et in somnis magni interest utrum in laetis an in tristibus simus. |
| 7 | Unde quidam in rebus quas concupiverant constituti, se evigilasse doluerunt; et rursus gravibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque vexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala revocarentur. |
| 8 | Et utique dubitandum non est quod expressiora sint illa quae inferna dicuntur, atque ob hoc vehementius sentiantur. |
| 9 | Nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se vidisse narraverunt, quam si somnia narravissent. |
| 10 | Est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritualem arbitror esse, non corporalem. |