monumenta.ch > Augustinus > 37 > 2 > 31 > 30 > 27 > 19 > 27 > 37 > 36 > 42 > 18 > 16 > 22 > 36 > 66 > 5. 7 > 2 > 7 IV > 54 > 21 > 25 > 22 > 33 > 21 > 34 > 17 > 41 > 6 > 22 > 25 > 4. 9 > 18 > 24 > 26 > 8. 9 > 34 > 28 > 26 > 7. 8 > 23 > 43 > 41 > 4. 6 > 19 > 37 > 36 > 15 > 17 > 30 > 69 > 18 > 51 > 44 > 33 > 24 > 40 > 21 > 32 > 31 > 21 > 32 > 2 > 12 > 37 > 36 > 33 > 5 > 25 > 34 > . 2 > 32 > 40 > 49 > 34 > 24 > 33 > 66 > 17 > 31 > 28 > 42 > 31 > 27 > 4 > 13 > 44 > 19 > 11 > 70 > 22 > 8 > 4 > 36 > 52 > 12 > 30 > 39 > 7 > 48 > 4. 8 > 5. 8 > 31 > 46 > 23 > 56 > 16 > 39 > 15 > 15 > 47
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 46. <<<     >>> 48.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 47.

1 Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quamdam Paganorum solemnitatem, non aliquo spiritu arreptus, sed imitatione ludicra arreptitios aemulatus, scientibus circumstantibus et spectantibus.
2 Moris enim erat ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adolescentes post prandium vellent eo more ludere, nullus prohiberetur.
3 Ille ergo inter saltandum, facto sibi silentio, iocabundus, et ridente multitudine circumseptus, ea nocte quae impendebat, in ea silva quae iuxta erat, hominem a leone interemptum iri, ad cuius cadaver spectandum illucescente die confluxuram turbam, et illius solemnitatis locum deserturam, praedixit.
4 Et factum est; cum satis cunctis qui aderant in omnibus eius motibus claruisset, hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata vel alienata mente dixisse; ipso etiam tanto amplius mirante quod accidit, quanto magis nosset quo id animo atque ore protulerit.
Augustinus HOME