monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 8 > bsbClm6329.135 > Ioannes, 14 > Psalmi, 77 > Exodus, 1 > bsbClm6329.120 > bnf10314.123 > bavPal.lat.1683.145 > bsbBSB-InkG-296GW11398.43 > bbb45.44v > bnf8040.84 > Psalmi, 5 > 40 > 30
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 14, 29. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 14, 30.

1 Iudicat autem sobrius intellectus divinitus adiutus, quae vel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est, non sit animae perniciosum.
2 Nec enim putantium periculo, et non potius exitio suo, quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono quo fit quisque bonus, non erretur: aut aliquid obest omnibus hominibus, quod cum dormiunt, vera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis vident: aut aliquid obfuit Petro, quod soluto se a vinculis, seque angelo deducente, factum est repentino miraculo ut putaret se visum videre (Act. XII, 7-9): vel cum in illa ecstasi respondit, Nequaquam, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum; putans ea ipsa quae in disco demonstrabantur, tanquam vera animalia (Id. X, 11-14).
3 Haec quando aliter inventa fuerint, quam putata sunt, cum viderentur, non nos poenitet ita nobis fuisse visa, si non arguatur vel infidelitas dura, vel opinatio vana sive sacrilega.
4 Quapropter et cum visis corporalibus diabolus fallit, nihil obest quod Indificantur oculi, si non erratur in veritate fidei, et intelligentiae sanitate, qua docet Deus subiectos sibi.
5 Aut si ludificet animam spirituali visione imaginibus corporum, ut putet corpus esse quod non est, non aliquid obest animae si perniciosae suasioni non consentiat.
Augustinus HOME