monumenta.ch > Augustinus > 2 > 9 IV > 18 > 7 > 11 > 13 > 11 > 17 > 5 > 23 > 32 > 20 > 9 > 24 > 10 > 8 > 16 > 7 > 21 > 22 > 4 > 17 > 31 > 23 > 31 > 24 > 39 > 54 > 37 > 7 > 5 > 22 > 2 > 2 > 21 > 42 > 3 > 31 > 4 IV > 32 > 8 IV > 33 > 7 > 28 > 36 > 8 > 8 > 26 > 22 > 34 > 19 > 49 > 18 > 7 > 19 > 38 > 16 > 10 > 30 > 34 > 4 > 1. 6 > 14 > 14 > 23 > 8 IV > 38 > 27 > 39 > 1. 1 > 5 > 10 > 5 > 1 I > 12 > 3 > 21


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 10, 21.

1 Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium.
2 Nec mihi occurrit omnino, ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatum esse comperimus.
3 Sive autem intellectuale dicamus, sive intelligibile, hoc idem significamus.
4 Quanquam nonnihil interesse nonnulli voluerunt, ut intelligibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest; intellectualis autem, mens quae intelligit: sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit, ac non etiam intelligat, magna et difficilis quaestio est.
5 Esse autem rem quae intellectu percipiat, et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam vel putare, vel dicere; mens quippe non videtur nisi mente.
6 Quia ergo videri potest, intelligibilis; quia et videre, intellectualis est, secundum illam distinctionem.
7 Quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid quod tantum intelligatur nec intelligat, nunc intellectuale et intelligibile sub eadem significatione appellamus.
Augustinus HOME