monumenta.ch > Augustinus > 18 > 31 > 10 > 28 > 12 > 19 > 12 > 14 > 16 > 13 > 12 > 30 > 13 > 10 > 19 > 16 > 11 > 12 > 10 > 22 > 15 > 15 > 10 > 15 > 11 > 13 > 17 > 5 > 4
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 2, 4.

1 In ecstasi autem unum audire potui, et eum rusticanum vix valentem quod sentiebat exprimere, qui et vigilare se sciret, et videre quiddam non oculis corporis.
2 Nam ut eius verbis utar, quantum recolere possum: Anima mea, inquit, videbat eum, non oculi mei.
3 Non tamen sciebat utrum corpus esset, an imago corporis.
4 Non enim erat talis, ut ista discerneret, verum tam simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud quod se vidisse narrabat, ipse vidissem.
Augustinus HOME