Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 42, 59.
1 | Ita Salomon vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non evaluit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque diffluebat, mortiferas delicias contristaret (III Reg. XI, 4). |
2 | Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. |
3 | Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae; sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse, divinae sententiae iustus exitus indicavit. |