monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55 > 11 > 2 > 2 > 56 > 47 > 45 > 53 > 15 > 33 > 41 > 17 > 40 > 32 > 18 > 36 > 33 > 57
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 41, 56. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 41, 57.

1 Visum est et quibusdam, duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos, et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creaverat copulasset; quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec opportuno tempore iungerentur.
2 Quasi vero in ea aetate facti esse credendi sint, ut exspectanda esset maturitas pubertatis; aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret: nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et exspectanda erat votorum solemnitas, et convivii celebritas, et dotis aestimatio, et conscriptio tabularum.
3 Ridiculum istud est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus asserendam, et quantum Deus donare voluit asseruimus.
Augustinus HOME