1 | Non autem ignoro quibusdam esse visum, festinatione praevertisse illos homines appetitum scientiae boni et mali, et immaturo tempore percipere voluisse quod eis dilatum opportunius servabatur; idque egisse tentatorem, ut praeoccupando quod nondum talibus congruebat, offenderent Deum, et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut Deus volebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. |
2 | Hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut verum lignum et vera poma eius, sed ad figuram velint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei veritatique probabilem. |