monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 40, 54. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 40, 55.

1 Et eiecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis.
2 Et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritualiter significabatur, habitaret peccator utique in miseria.
3 Et ordinavit Cherubim, et flammeam romphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae.
4 Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de paradiso spirituali, non est utique dubitandum.
Augustinus HOME