monumenta.ch > Augustinus > 29 > 35 > 44 > 45 > 43 > 48 > 45 > 55 > 56 > 47 > 53 > 33 > 41 > 49 > 36 > 40 > 32 > 33 > 57 > 46 > 38 > 28 > 42 > 41 > 52 > 44 > 32 > 38 > 39 > 30 > 30 > 50 > 22 > 43 > 40 > 54
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 40, 55.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 40, 54.

1 Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum.
2 Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est.
3 Superiora verba Dei sunt; hoc autem factum propter ipsa verba secutum est.
4 Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum Angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae: sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis, ex re visibili, virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae; alienandus inde utique fuerat, vel iam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus: sicut etiam in hoc paradiso, id est Ecclesia, solent a Sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri.
Augustinus HOME