Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 39, 52.
| 1 | Et fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit eos. |
| 2 | Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum; sicut illa quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. |
| 3 | Hoc enim, quod saepe dixi, nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt, et dicta esse quae dicta sunt. |
| 4 | Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet; ita in verbis et quid dictum sit, et quid significet. |
| 5 | Sive enim figurate, sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum. |