monumenta.ch > Augustinus > 55 > 6 > 41 > 1 > 18 > 21 > 35 > 32 > 20 > 27 > 2 > 32 > 15 > 38 > 24 > 42 > 50


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 37, 50.

1 Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum: in tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur.
2 Haec quoque in mulierem Dei verba, figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur: verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris, et alio quodam statu feliciore victuris, donec post vitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuavimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae; nisi quia id quod dictum est, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui, videndum est quemadmodum proprie possit accipi.
3 Neque enim et ante peccatum, aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et ad eum ipsa serviendo cenverteretur.
4 Sed recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cuiusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta.
5 Dixit quidem Apostolus, Per charitatem servite invicem (Galat. V. 13); sed nequaquam diceret, Invicem dominamini.
6 Possunt itaque coniuges per charitatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum (I Tim. II, 12).
7 Hoc enim viro potius Dei sententia detulit, et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et augebitur culpa.
Augustinus HOME