monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 34, 46.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 34, 45.

1 Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi, Ubi es? Increpantis vox est, non ignorantis.
2 Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est, per quem perveniret ad feminam, ita vir prior interrogatur.
3 Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum.
4 Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his id agente potentissima sapientia Dei.
5 Non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.
Augustinus HOME