monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 33, 43. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 33, 44.

1 Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie Domini in medio ligno quod est in paradiso.
2 Cum Deus avertit intrinsecus faciem suam, et fit homo conturbatus; non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem; illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent, quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.
Augustinus HOME