monumenta.ch > Augustinus > 43
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 33, 44.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 33, 43.

1 Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam.
2 Ea quippe hora tales iam convenerat visitare, qui defecerant a luce veritatis.
3 Fortassis enim aliis intrinsecus vel effabilibus vel ineffabilibus modis Deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum Angelis loquitur ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul.
4 Forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione divinae sapientiae, quantam capiunt Angeli; tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere visitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam, sive in ecstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata vel ad videndum, vel ad audiendum, sicut in Angelis suis solet videri Deus vel sonare per nubem.
5 Nunc tamen quod audierunt vocem Dei ambulantis in paradiso ad vesperam, nonnisi per creaturam visibiliter factum est, ne substantia illa invisibilis et ubique tota, quae Patris et Filii est et Spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur.
Augustinus HOME