monumenta.ch > Augustinus > 60 > 15 > 10 > 25 > 8 > 30 > 41
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 31, 40. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 31, 41.

1 Nec tamen ideo propter unius verbi translationem totum figurate accipiendum est.
2 Viderit enim quemadmodum dixerit serpens, Aperientur vobis oculi.
3 Hoc enim eum scriptor libri dixisse narravit; in qua vero significatione vel sententia dixerit, lectori considerare permisit.
4 Hoc autem quod scriptum est, Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia quae gesta narrantur; nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere.
5 Neque enim et evangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua quae fuerant gesta narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum unus erat Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, quem per viam non cognoverant (Luc. XXIV, 13-31); non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non valentibus.
6 Sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamvis translato verbo Scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum et cogitandum, quod antea nunquam adverterant.
7 Ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, avida experiri latentia, quidnam tacto vetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam: tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant; unde magis crediderunt Deum posse peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere quidnam esset, vel cur eos inde cibum sumere vetuisset: mox ut ergo praeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt, eaque motu eo quem non noverant, concupiverunt.
8 Ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamvis ad alia paterent.
Augustinus HOME