2 | Quo, nisi ad invicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam; ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si obedientiam conservarent, in meliorem spiritualemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis (Rom. VII, 23)? Neque enim clausis oculis facti erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut vetitum lignum etiam nescientes attingerent, palpantesque fructus prohibitos ignorando decerperent. |
3 | Quomodo autem animalia et volatilia adducta sunt ad Adam, ut videret quid ea vocaret, si non videbat? et quomodo ipsa mulier ad virum adducta est, quando facta est, ut de illa quam non videbat diceret, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea, etc. (Gen. II, 19, 22, 23)? Postremo, quomodo vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia placet oculis ad videndum, et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi? |