monumenta.ch > Augustinus > 21 > 45 > 36 > 37 > 53 > 29 > 29 > 45 > 52 > 40 > 41 > 34 > 44 > 30 > 36 > 37 > 43 > 34 > 24 > 37 > 44 > 38 > 28 > 47 > 46 > 38 > 36 > 43 > 19 > 42 > 39 > 31 > 29 > 35 > 21 > 44 > 35 > 54 > 29 > 2 > 43 > 10 > 48 > 45 > 2 > 13 > 2 > 2 > 26 > 45 > 25 > 20 > 69 > 27 > 16 > 70 > 29 > 2 > 55 > 11 > 2 > 2 > 56 > 47 > 45 > 53 > 15 > 33 > 41 > 17 > 40 > 32 > 18 > 36 > 33 > 57 > 49 > 46 > 28 > 42 > 41 > 38
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 30, 39.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 30, 38.

1 Dixit ergo serpens mulieri, Quid, quia dixit Deus, Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti, A fructu ligni quod est in paradiso edemus: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus, Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini.
2 Ideo prius interrogavit serpens, et respondit hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis, neque ullo modo dici posset, id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem.
3 Quanquam et oblivio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis negligentiae pertineret: verumtamen evidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur, et tanquam in illo Deus assistens praesensque contemuitur.
4 Unde necessarium fuit, cum in Psalmo diceretur, Et memoria retinentibus mandata eius, addere, ut faciant ea (Psal. CII, 18).
5 Multi enim retinent memoria, ut contemnant ea, praevaricationis maiore peccato, ubi oblivionis nulla est excusatio.
Augustinus HOME