monumenta.ch > Augustinus > 7 > 21 > 49 > 23 > 29 > 33 > 5 > 3 > 16 > 30 > 12 > 53 > 40 > 35


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 28, 35.

1 Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo fiebant ad mulierem.
2 Neque enim conversa credenda est anima eius in naturam rationalem; quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista requiritur, sciunt quid loquantur; quanto minus ille intelligeret verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis audiret? Nam et quod putantur audire et intelligere serpentes verba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica vis operatur, ad cognoscendam ubique providentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiiciat, et quid etiam voluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus, serpentes moveri carminibus hominum, quam ullum aliud genus animantium.
3 Etiam haec enim non parva testatio est, naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio.
4 Gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moveant, ut quolibet modo fallant quos possunt.
5 Hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quod sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas.
6 Porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae tentationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit divina sententia.
Augustinus HOME