Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 27, 34.
1 | Ab illo ergo cuius super omnia quae creavit, summa potestas est, per Angelos sanctos a quibus illuditur diabolus, cum et de ipsius malevolentia consulitur Ecclesiae Dei, non est permissus tentare feminam nisi per serpentem, nec virum nisi per feminam: sed in serpente ipse locutus est, utens eo velut organo, movensque eius naturam eo modo quo movere ille, et moveri illa potuit, ad exprimendos verborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intelligeret voluntatem. |
2 | In ipsa vero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad verba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio; quamvis occulto instinctu adiuvaret interius, quod exterius egerat per serpentem. |
3 | Quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum (Ioan. XIII, 2), posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta: sed, sicut iam dixi, tentandi voluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet, nec quo modo faciat. |
4 | Quia permissus est ergo, tentavit; et quomodo permissus est, ita tentavit: cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat, neque volebat, et eo ipso illudebatur ab Angelis. |