1 | Verum quia longum est, et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum; nunc sufficiat ista complexio, aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse, aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non praesciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tanquam archangelus cecidit per superbam impietatem; si hoc ullo modo asseri potest, quod mirum si potest: aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus vixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint; aut quo merito ante suum peccatum diabolus cum sociis suis a caeteris Angelis discretus fuerit, ut ipse sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suae: dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tanquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras, secundum apostolicam fidem, in iudicio puniendos servari (II Petr. II, 4); et in illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam aeternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. |
3 | Quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum Deus creaverit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius voluntatem non convertat in bonum, secundum ea quae disseruimus cum de malis hominibus similiter quaereremus, sive intelligatur, sive credatur, sive quid melius inveniri potest, inveniatur. |