monumenta.ch > Augustinus > 21 > 24 > 29 > 62 > 37 > 16 > 29


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 22, 29.

1 Nec eius naturam esse significatam quod dictum est, Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius: sed vel corpus aerium, quod tali voluntati congruenter aptavit; vel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis; vel quod praesciens eum propria voluntate malum futurum, fecit eum tamen, non abstinens bonitatem suam in praebenda vita atque substantia futurae etiam noxiae voluntati, simul praevidens quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus.
2 Initium autem figmenti Domini dictus est, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius, non quia ipsum primitus condidit, vel initio malum condidit; sed quia cum sciret eum ad hoc propria voluntate malum futurum ut bonis noceret, creavit eum ad hoc ut de illo bonis ipse prodesset.
3 Hoc est enim, ut illudatur ab Angelis eius; quoniam sic illuditur, cum sanctis prosunt tentationes eius, quibus eos depravare conatur, ut malitia, in qua ipse esse voluit, eo nolente sit utilis servis Dei; quia hoc praevidens eum finxit.
4 Ideo initium ad illudendum, quia et mali homines vasa eiusdem diaboli, et tanquam capitis corpus, quos nihilominus Deus malos futuros praevidens, creavit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter illuduntur, cum et ipsis nocere volentibus, praestatur sanctis ex eorum comparatione cautela, et pia sub Deo humilitas et intelligentia gratiae, et exercitatio ad tolerandos malos, et probatio ad diligendos inimicos.
5 Sed ille est initium figmenti, quod sic illuditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate, et principatu malitiae.
6 Hoc autem illi Deus per sanctos Angelos facit, illo opere providentiae, quo creatas naturas administrat, subdens videlicet angelos malos Angelis bonis, ut malorum improbitas, non quantum nititur, sed quantum sinitur possit: nec tantum angelorum malorum, verum et hominum, donec etiam ista iustitia, qua vivitur ex fide (Rom. I, 17), quae nunc patienter in hominibus exercetur, convertatur in iudicium (Psal. XCIII, 15), ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28), sed etiam angelos iudicare (I Cor. VI, 3).
Augustinus HOME