1 | Haec opinio quomodo non sit adversa ei, quod scriptum est, Fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31), quamvis conentur ostendere; nec insulse etiam vel inerudite asseratur, non tantum conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus, in summa tamen omnia quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam esse valde, non quod boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur sive turbetur; cum suis quibusque voluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter iusteque ordinatis universitas pulchra sit: tamen quia quilibet occurrit, et verum est atque manifestum, iustitiae ipsi esse contrarium ut nullo praecedente merito, hoc ipsum in quoquam Deus damnet quod in eo ipse creaverit, certaque et evidens damnatio diaboli et angelorum eius ex Evangelio recitatur, ubi se dicturum Dominus praenuntiavit eis qui a sinistris sunt, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41); nullo modo in eo naturam quam Deus creavit, sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est. |