monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 19, 25. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 19, 26.

1 Sed asserant haec duo genera bonorum Angelorum qui potuerint, unum supercoelestium, in quibus nunquam fuit qui cadendo diabolus factus est; alterum autem mundanorum, in quibus fuit: mihi autem, fateor, unde hoc secundum Scripturas asseram, non interim occurrit; sed coarctatus quaestione illa, qua quaeritur utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse vel aliquando fuisse Angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi, diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso vel temporis vel suae conditionis initio cecidisse, nec aliquando in veritate stetisse.
Augustinus HOME