monumenta.ch > Augustinus > 25
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 19, 26.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 19, 25.

1 Dicere autem de aliquibus angelis quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis, vel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, vix ferenda praesumptio est: nisi forte et hoc dicatur, ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus, ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam vitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati.
2 Ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei quod cadunt a iustitia fidei etiam homines, simili superbia praevaricati, vel seipsos seducentes, vel illi seductori consentientes.
Augustinus HOME