Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 17, 22.
1 | Quomodo enim duxisse etiam vitam beatam inter beatos Angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque supplicii, id est desertionis et ignis aeterni, praescius non fuit? Si praescius non fuit, merito quaeritur cur non fuerit. |
2 | Neque enim sancti Angeli aeternae suae vitae ac beatitudinis incerti sunt. |
3 | Nam quomodo beati, si incerti? An dicemus hoc Deum diabolo revelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus, vel quid facturus, vel quid passurus esset; caeteris vero hoc revelasse quod essent in aeternum in eius veritate mansuri? Quod si ita est, ideo iam non aequaliter beatus, imo iam nec plane beatus fuit, quandoquidem plane beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. |
4 | Quo autem malo merito ita discernebatur a caeteris, ut ei Deus nec ea quae ad ipsum pertinerent, futura revelaret? Numquid ille prius ultor, quam iste peccator? Absit: neque enim Deus damnat innocentes. |
5 | An forte ex alio genere angelorum fuit, quibus Deus non dedit vel de seipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non video, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. |
6 | Nam et hoc quidam senserunt, non fuisse diabolum in illa sublimi natura Angelorum, quae supercoelestis est; sed in eorum qui aliquanto inferius in mundo facti sunt, et per sua officia distributi. |
7 | Tales enim fortasse posset aliquid etiam illicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent; sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis viris Deo subditis per eius gratiam pietate superatur. |