monumenta.ch > Augustinus > 18 > 30 > 23 > 31 > 33 > 24 > 25 > 59 > 19
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 15, 20.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 15, 19.

1 Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit, dicens: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15).
2 Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait, Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10); si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet.
3 Omnis enim privatio minuit.
4 Unde itaque vult eminere superbia inde in angustias egestatemque contruditur, cum ex communi ad proprium damnoso sui amore redigitur.
5 Specialis est autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae.
6 Cuius nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo, Radix omnium malorum est avaritia.
7 Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem.
8 Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem.
9 Hinc alio loco cum dixisset, Erunt enim homines seipsos amantes; continuo subiecit, amatores pecuniae (II Tim. III, 2), ab illa generali avaritia cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens quae propria hominum est.
10 Neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores.
11 Cui morbo contraria charitas non quaerit quae sua sunt, id est non privata excellentia laetatur: merito ergo et non inflatur (I Cor. XIII, 5, 4).
Augustinus HOME