monumenta.ch > Augustinus > 83 > 18 XII > 80 > 84 > 49 > 79 > 16 > 59 > 12 > 42 > 12 > 72 > 21 > 31 > 31 XII > 27 > 15 > 22 > 27 > 9 > 5 > 136 > 24 > 25 > 26 > 26 > 54 > 30 > 60 > 12 > 25 > 28 > 85 > 26 > 4 > 37 > 35 > 42 > 19 XII > 31 > 36 > 39 > 35 > 31 > 28 > 39 > 50 > 6 > 17


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 13, 17.

1 Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae voluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium, quod sit contra Deum.
2 Non enim valent intelligere, omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo, a quo omne bonum est, esse non posse: malam vero voluntatem inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus, sua potestate propter excellentiam delectatus, tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritualis paradisi, et invidentia contabesceret.
3 In quo tamen bonum est hoc ipsum quod vivit, et vivificat corpus, sive aerium, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus, sive terrenum, sicut hominis anima, cuiusvis etiam maligni atque perversi.
4 Ita dum nolunt aliquid, quod Deus fecerit, propria voluntate peccare, ipsius Dei substantiam dicunt primo necessitate, et post inexpiabiliter voluntate corruptam atque perversam.
5 Sed de istorum dementissimo errore alias iam diximus multa.
Augustinus HOME