Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 12, 16.
1 | Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare permissus sit; iam hoc significandi gratia factum esse, quem non admoneat Scriptura tantae auctoritatis, tantis divinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? Non quod diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit, sed cum accedere ad tentandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi; facultatem autem nonnisi quae datur, vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. |
2 | Natura itaque serpentis unde sit, novimus: produxit enim terra in verbo Dei omnia pecora, et bestias, et serpentes; quae universa creatura habens in se animam vivam irrationalem, universae rationali creaturae sive bonae sive malae voluntatis, lege divini ordinis subdita est (Gen. I, 20-26). |
3 | Quid ergo mirum si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit (Matth. VIII, 32)? |