monumenta.ch > Augustinus > 25 > 10 > 60 > 28 > 32 > 34 > 29 > 13 > 44 > 48 > 33 > 34 > 64 > 10 > 29 > 10 > 29 > 40 > 16 > 55 > 30 > 51 > 33 > 24 > 19 > 41 > 58 > 1 > 29 > 33 > 32 > 45 > 65 > 33 > 68 > 80 > 79 > 59 > 21 > 27 > 15
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 11, 14. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 11, 15.

1 Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates eius (Psal. CX, 2): praevidet bonos futuros, et creat; praevidet malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens: iuste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens: nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia; nihil sibi consulens nec de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum.
2 Cur ergo non permitteret tentari hominem illa tentatione probandum, convincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret, suoque fetu confunderetur, iustoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur?
Augustinus HOME