monumenta.ch > Augustinus > 83 > 18 XII > 80 > 84 > 49 > 79 > 16 > 59 > 12 > 42 > 12 > 72 > 21 > 31 > 31 XII > 27 > 15 > 22 > 27 > 9 > 5 > 136 > 24 > 25 > 26 > 26 > 54 > 30 > 60 > 12 > 25 > 28 > 85 > 26 > 4 > 37 > 35 > 42 > 19 XII > 31 > 36 > 39 > 35 > 31 > 28 > 39 > 50 > 6 > 17 > 9 > 11 > 19 > 29 > 73 > 23 > 12 > 38 > 23 > 6 > 8 > 6 > 18 > 38 > 46 > 35 > 71 > 37 > 3 > 3 > 34 > 47 > 21 XII > 9 > 77 > 21 > 8 > 14 > 10 V > 27 > 43 > 34 > 24 > 6 > 6 > 13


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 10, 13.

1 Sed posset, inquiunt, etiam ipsorum voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est.
2 Posset plane.
3 Cur ergo non fecit? Quia noluit.
4 Cur noluerit, penes ipsum est.
5 Debemus enim non plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3).
6 Puto autem paulo ante satis nos ostendisse non parvi boni esse rationalem creaturam, etiam istam quae malorum comparatione cavet malum: quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas voluntates in bonum Deus convertisset, et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla vel peccati vel supplicii malorum comparatione proficeret.
7 Ita velut aucta numerositate excellentioris generis, ipsorum generum bonorum numerus minueretur.
Augustinus HOME