monumenta.ch > Augustinus > 19 > 14 > 15 > 17 > 19 > 16 > 10.19 > 10.21 > 23 > 8 > 10 > 20.28 > 10 > 13 > 13 > 11 > 11 > 11 > 6 > 11.26 > 18.24 > 11.24 > 19.26 > 12 > 15.25 > 24 > 7 > 3 > 21 > 16 > 16 > 21 > 15 > 27 > 27 > 10 > 19 > 5 > 20.30 > 22 > 12
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 9, 12.

1 At enim si Deus vellet, etiam isti boni essent.
2 Quanto melius hoc Deus voluit, ut quod vellent essent: sed boni infructuose, mali autem impune non essent, et in eo ipso aliis utiles essent? Sed praesciebat quod eorum futura esset voluntas mala.
3 Praesciebat sane, et quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala.
4 Cur ergo eos creavit, quos tales futuros esse praesciebat? Quia sicut praevidit quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus.
5 Sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent.
6 A se quippe habent voluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam, et iustam poenam; sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
Augustinus HOME